monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.122 > bnf10439.142 v > Matthaeus, 3 > bnfNAL1615.203 > ad Hebraeos,3809 > csg251.137 > Isaias, 6 > csg248.194 > bsbClm6436.46 > csg68.404 > habCod.Guelf.81Weiss..166 > bavPal.lat.1449.284 > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 13, 1
Synalepharum quoque commemorando ratio est, quia nonnunquam ultima verbi syllaba vel particula syllabae videtur absumi. Unde synalepha Graece dicitur, quasi quodam saltu transmittens. Fit autem duobus modis. Primo, cum aliqua pars orationis aut in vocalem litteram, aut in m consonantem desinit, incipiente a vocali sequente parte orationis, illa quae sequitur pars orationis praecedentem vel litteram vocalem, vel syllabam quae in m desierat, sua vocali absumit.